- ZELOTAE, a ZELO dicti sunt
- ZELOTAE, a ZELO dicti suntHis in veter. Hebraeorum Republ. ius erat, pro atrocitate in Numen Sanctissimum Populique sanctiora facinoris, peccantem, citra figuram iudicii, nedum in ius vocationem, statim obruere et morte mulctare. Misna, Qui sacrilegium commiserat (ex sacra nempe supellectile quicquam suffuratus) qui per idolum maledixerat (Numini) qui se miscuerat cum femina Aramaea (exterâ seu plane gentili) Zelotis fas fuit incurrere in eum. Sacerdotem in immunditie sua sacra obeuntem, non erat necesse, ut Sacerdotes coeteri in Forum deducerent: sed Sacerdotes, qui per aetatem nondum ministerio sacro pares erant, eum extra Atrium protrahebant et cerebrum eius fustibus elidebant. Heic enim Templi et Numinis violatio manifesta: quemadmodum commixtione cum extera, Populi violabatur sanctitas. Eiusmodi autem id Zelotarum ius fuit, ut si viderent palam seu in publico, i. e. praesentibus coram decem minimum Israelitis, quempiam facinorum aliquod iam dictorum commissurum, ipsô eôdem momentô fas eis esset, incurrendo seu aggrediendo eum, aut verbere, aut vulnere praepedire ac cohibere, aut etiam caede perseverantem e medio tollere. Nam si intermitteret, occidendus, sine Iudicio Forensi, non erat. Idem iuris obtinuit de Israelita Apostata etc. Origo iuris huius, ut non pauca recepti Iuris alia, dicitur Traditio Mosis e Sinai. Exemplum primum e S. Historia petunt Phineae, qui, zelô accensus, hastâ traiecit par impudicum, Numeror. c. 25. ubi a Numine propeterea laudatur. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 14. c. 6. et Philonem, de Monarch. l. 1. ac de Vita Mosis l. 1. ubi Zelotarum ius, velut a Numine tunc praestitutum, asserit. Quod itidem, licetparcius, innuit ipse, ubi de eo, qui lignatum exivit in Sabbato, loquitur, de Vita Mos. l. 3. Sic itaque, iudicium Zeli, ut vocant, a Phinea primo exercitum, in morem abiit. Unde Iudaeum quondam, Graecis se ritibus polluentem, conspiciens Mattathias, Zelatus Est et contremuerunt renes eius, et accensus est furor eius secundum Iudicium Legis (κατὰ τὸ κρίμα) et insiliens trucidavit eum super Aram. Sed et virum (Apellem) quem Rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso templo et aram destruxit, et zelatus est Legem (ἐζήλωσι τῷ νόμῳ) sicut fecit Phinees Zamri filio Salom. Et exclamavit Mattathias voce magnâ, in civitate, dicens, omnis qui Zelum habet Legis, statuens testamentum, exeat post me, 1. Maccab. c. 2. v. 24. quae verba sic profert Josephus, Orig. Judaic. l. 12. c. 8. Εἴτις Ζηλωτής ἰςτι τῶ πατρικῶν ἐθῶν καὶ τῆς τοῦ θεοῦ θρησκείας, ἑκέςθω μοί. Eôdem modô trecenti alii Iudaei a suis popularibus occisi referuntur librô, qui vulgo dicitur Maccabaeorum tertius. Nec aliô obtantu instituta lapidatio in Stephanum, Actorum c. 7. v. 57. et coniuratio in Paulum, Actorum c. 23. v. 13. Imo scimus, nominis huius praetextu, nec ab alia omnino origine petitô, immanem scelerum segetem Hierosolymis pullulâsse, quam Iosephus pluribus explicat, libris de bello Iud. ubi eiusce Auctores ita se nominâsse ait, l. 4. c. 12. ὡς ἐπὶ ἀγαθοῖς ἐπιτηδεύμασιν, ἀλλὰ οὐ ζηλώσαντις τὰ κάκιςτα τῶ ἔργων καὶ ὑπερβαλλόμενοι, ac si optimis rebus studuissent et non pessima facinora, usque ad nequitiae summum, Zelô affectâssent. Atque l.7. c. 30. καὶ τοι τὴν προσηγορίαν αὐτοῖς ἀπὸ τῶ ἐπ᾿ ἀγαθῷ ζηλωμένων ἐπίθεσαν, Nomen sibi ab iis, qui id, quod bonum est, Zelô affectabant, imposuêre: Zelotas plane, de quibus diximus, innuens. Nempe quod nil novi, nefarii illi homines, patrii iuris obtentu, flagitia sua obtegere conati sunt: Quô tamen, dum pii atque sancti utebantur, privati quidem ipsi, sed publicâ auctoritate, atque moribus e Maiorum disciplina receptis nixi, bene consultum est et Numinis et Templi et Gentis sanctitati, quam hôc mediô tueri atque inviolatam servare volebant. Nec iniuriâ vis inferebatur, quia patriis legibus, etiam a Mosis aevo deductis, ut ita inferre liceret, sic stabilitum. Vide Hug. Grotium, de iure Belli et Pac. l. 2. c. 20. §. 8. Certe et legitur in Essenorum disciplina, apud Iosephum, de Bello Iud. l. 2. c. 12. convitiantem quempiam Mosen adeoque legis sanctitatem polluentem, impune licuisse occidi: neque ad aliud ius referri videtur, quod tradit Philo, de paederaste et androgyno τὰ ἐκ φύσεως νόμιμα παρακόπτοντι, de Legg. special. seu 6. et 7. dec. praec. Inprimis autem in Idololatram pellicientem hoc ius exercitum est, teste eôd. lib. περὶ θυόντων, Κολαςτίον ὡς δήμιον καὶ κοινὸν ἐχθρὸν ὄντα ὀλίγα φροντίζοντον οἰκειότητος καὶ τὰς παραινέσεις αὐτοῦ διαγγελτέον πᾶσι τοῖς εὐσεβείας ἐραςταῖς οἵ ἀνυπερθέτῳ τάχει ταῖς κατ᾿ ἀνδρὸς ἀνοσίου ἐπιδραμοῦντας τιμωρίαις, κρίνοντες εὐαγὲς τὸ κατ᾿ αὐτοῦ φονεῖν, Necandum esse, velut hostem publicum, sine respectu privatae necessitudinis. Et illecebrae eius emittendae sunt ad omnes pietatis amatores, qui absque mora in scelestum irruant, rati sanctitatis officium, talem hominem occidere. An idem ius, in Negotiatoribus et Nummulariis, flagellô a D. N. Iesu Christo, expressissimo universae pietatis ac iustitiae exemplari, e Templo eiectis, Matthaei, c. 21. v. 12. et Iohann. c. 2. v. 14. locum habuerit, disquirit pluribus. Ioh. Seldenus, de Iure Natur. et Gentium, iuxta Ebraeorum disciplinam, l. 4. c. 5. totô. Cum igitur Zelotarum sive iuris, sive moris tot vestigia, tum apud Iosephum, tum in Sacris, appareant, mirum alicui videri possit, cur Iudaeorum Primates, velut iuris huiusmodi oblivionem simulantes, apud Hyrcanum, Herodem Antipatri filium accusârint, quod Ezechiam τῆςι Α᾿ρχιλῃςτὴν, Latronum Principem, eiusque socios occidisset, adicientes, Παραβὰς τὸν ἡμέτερον νόμον, ὃς κεκώλυκεν ἄνθρωπον ἀναιρεῖν καὶ πονηρὸν ὄντα, εἰ μὴ πρότερον κατακριθείη τοῦτο παθεῖν ὑπὸ τοῦ Συνεδρίοὐ μὴ λαβὼν δὲ ἐξουσίαν παρά σου ταῦτα ἐτόλμησεν, Transgressus leges nostras, quae hominem, quantumvis scelestum, non sinunt tolli, nisi prius morte damnatum a Synedrio. Nec a te potestate acceptâ patrare hoc ausus est, apud Iosephum, Origin. l. 14. c. 17. Namque, ut haec prioribus addantur, nec reverentiam ipsam sive Summi Pontificis, sive Consessus Magni, obstitisse, quin mos hic licitus haberetur, ex Historia Euangelica patet. Etenim cum in Consessu sistebatur CHRISTUS, ac filium Dei se profitebatur, ob quod reus blasphemiae habitus est, in adstantibus erant, qui Zelum proculdubio obtendentes, in eum irruerent, in faciem exspuerent, colaphis caederent, uti videre est apud Matthaeum, c. 26. v. 67. ac Marcum, c. 14. v. 65. Etiam, cum ex ministris cuidam CHRISTUS haud satis reverenter habuisse Caipham Summum Pontificem visus esset, percussus est ab ipso,Ioh. c. 18. v. 22. Ubi observandum Servatoris responsum ministro illi, Si male locutus sum, perhibe testimonium de malo; si bene, cur caedis me? ac si ex more licitum fuisset adstanti eum, qui publice Pontificis Summi sanctitatem violâsset, irruendo statim percutere: rogat igitur tantum, ut testimonium perhiberetur de malo, quod alapam ibi mereretur. Ubi enim eiusmodi nihil esset, nefas fuisse reum in iudicio percutere, scimus ex Pauli verbis Actor. c. 23. v. 3. Nec omittendus Simon Zelotes Apostolus, cuius mentio apud Lucam, c. 6. v. 15. et Actorum, c. 1. v. 13. qui cum Matthaeo et Marco, in plerisque Cod. Κανανίτης: in Exemplaribus aliis Καναναῖος, aliis Κανναῖος, dicatur, ex numero Zelotarum, seu iustô Numinis Zelô accensorum, de quibus supra, fuisse videtur Seldeno. Hebraeis enim Kinea est Zelus, et Kanna ac Kannai, i. e. Zelotes, unde plural. Kannain, est Zelotae: a qua voce illum cognominatum vult, ut infra videbimus. Apud Athenienses simile quid cernitur, quorum Legibus cautum suit, ut Psephismatis verba habent, apud Andocidem, Orat. 1. sive de Myster. Ἐάν τις Δημοκρατίαν καταλύῃ τῶ Α᾿θηνάων ἢ ἀρχήν τινα ἄρχη καταλελυμένης τῆς Δημοκρατίας, πολέμιος ἔςται Α᾿θηναίων καὶ νηπεινὶ τεθνάτω, Si quis Democratsam Atheniensium everterit, auteversâ eâ Magistratum gesserit, ut hostis Atheniensium censendus erit et cuique eum occidere impune sit. Etiam, quicumque occidisset ὅσιος καὶ εὐαγὴς, purus et sanctus a caede sine lustratione habebatur. Quin et jurejurandô inter sacra universi, ad idem praestandum, obligabantur: Subinde etiam praeconiô edictum, quemque, damnatum aliquem occidentem, praemiô remunerandum, qua de re vide Demosthenem, Philipp. 3. atque ex eo Harpocrationem, verbô ἄτιμος, item ἐπικεκηρυχέναι, apud Sam. Petitum, ad LL. Atticas, l. 7. p. 232. et 562. Etiam Iuris Caesarei, aliorumque scita, aliquid eiusmodi in se habent, dum publicorum Iudiciorum actiones nemini non permittunt, Institut. tit. de publicis Iudiciis in princ. Simile ius exerceri permittitur, apud Venetos, in Bannitos, vide Phil. Maussacum in Harpocrationem, p. 179. quibus olim apud Anglos, non dissimiles fuêre ii, qui Utlagati dicti sunt, de quibus supra egimus. Nec multum abit mos Germanorum, quô istiusmodi homines omnium iniuriae obiciunt, quod Vogel frey machen, apud illos vocatur etc. Vide Ioh. Seldenum praefatum, de Synedriis Veter. hebraeorum, l. 2. c. 14. §. 3. inprimis autem de Iure Nat. et Gentium iuxta Disciplinam Ebraeorum, l. 4. c. 3. 4. et 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.